Rituale di Benedizione della Medaglia di San Benedetto

Può essere recitata solo da un Sacerdote (Originale in Latino)

Exorcizo vos, numismata, per Deum + Patrem omnipotentem, qui fecit calum et terram, mare et omnia, qua in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omne phantasma satana, eradicare et effugare, ab his numismatibus: ut fiant omnibus qui eis usuri sunt, salus mentis et corporis: in nomine Pa + tris omnipotentis, et Jesu + Christi Filii ejus, Domini nostri, et Spiritus + Sancti Paracliti, et in caritate ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sǽculum per ignem.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Oratio
Deus omnipotens, bonorum omnium largitor, supplices te rogamus, ut per interessionem sancti Benedicti his sacris numismatibus tuam bene + dictionem infundas, ut omnes qui ea gestaverint ac bonis operibus intenti fuerint, sanitatem mentis et corporis, et gratiam sanctificationis atque indulgentias (nobis) concessas consequi mereantur, omesque diaboli insidias et fraudes, per auxilium misericordia tua, studeant devitare et in conspectu tuo sancti et immaculati valeant apparere.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Et aspergantur aqua benedicta.

Lascia un commento